Madianitae vero vendiderunt Joseph in Aegyptum Putiphari eunucho, magistro militiae Pharaonis. Alii dicunt archimachero, id est principi cocorum. Machera enim coquina dicitur, vel securis cocorum a machere, quod est occidere. Nec abhorret a vero, quia apud plures nationes dapifer principis honorabilior est, et princeps militum. Hunc Josephus vocat, Petephren, sed Hieronymus non bene translatum nomen asserit. Hic habuit uxorem, et liberos, quia et Joseph filiam ipsius duxit uxorem, nec de eunuchis regis fuit, qui parvuli castrabantur. Sed tradunt Hebraei, quod videns Joseph elegantem, emit eum ut misceretur ei. Dominus autem custodiens Joseph, illum adeo infrigidavit, ut deinceps impotens fuerit coire, et tanquam eunuchus esset, ita quod videntes eum hierophanti arefactum, de more suo eum pontificem Heliopoleos, id est domus solis, creaverunt, et honoratior erat quam ante in principatu.